Hymnus Europae unio

HINO

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.
Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.
Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos
stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.