Hymnus Latinus Europæ



audio
  Est Europa nunc unita
  et unita maneat;
  una in diversitate
  pacem mundi augeat.

  Semper regant in Europa
  fides et iustitia
  et libertas populorum
  in maiore patria.

  Cives, floreat Europa,
  opus magnum vocat vos.
  Stellæ signa sunt in cælo
  aureæ, quæ iungant nos.